monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII

1 Nam sicut ista, quae habent animam viventem, nondum spiritum vivificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia vocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque carnalem spiritu vivificante passura.
2 Tunc iam non terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus, quod de terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono caelesti iam tale erit, ut etiam caelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate conveniat. Primus autem homo de terra terrenus in animam viventem factus est, non in spiritum vivificantem, quod ei post oboedientiae meritum servabatur.
3 Ideo corpus eius, quod cibo ac potu egebat, ne fame adficeretur ac siti, et non inmortalitate illa absoluta atque indissolubili, sed ligno vitae a mortis necessitate prohibebatur atque in iuventutis flore tenebatur, non spiritale, sed animale fuisse non dubium est, nequaquam tamen moriturum, nisi in Dei praedicentis minantisque sententiam delinquendo conruisset et alimentis quidem etiam extra paradisum non negatis, a ligno tamen vitae prohibitus traditus esset tempori vetustatique finiendus, in ea dumtaxat vita, quam in corpore licet animali, donec spiritale oboedientiae merito fieret, posset in paradiso nisi peccasset habere perpetuam.
4 Quapropter etiamsi mortem istam manifestam, qua fit animae a corpore separatio, intellegamus simul significatam in eo quod Deus dixerat: "Qua die ederitis ex illo, morte moriemini:" non ideo debet absurdum videri, quia non eo prorsus die a corpore sunt soluti, quo cibum interdictum mortiferumque sumpserunt.
5 Eo quippe die mutata in deterius vitiataque natura atque a ligno vitae separatione iustissima mortis in eis etiam corporalis necessitas facta est, cum qua nos necessitate nati sumus. Propter quod apostolus non ait: Corpus quidem moriturum est propter peccatum; sed ait: "Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Deinde subiunxit: Si autem spiritus eius, qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis." Tunc ergo erit corpus in spiritum vivificantem, quod nunc est in animam viventem; et tamen mortuum dicit apostolus, quia iam moriendi necessitate constrictum est.
6 Tunc autem < ita > erat in animam viventem, quamvis non in spiritum vivificantem, ut tamen mortuum dici non recte posset, quia nisi perpetratione peccati necessitatem moriendi habere non posset. Cum vero Deus et dicendo: "Adam, ubi es?" mortem significaverit animae, quae facta est illo deserente, et dicendo: "Terra es et in terram ibis" mortem significaverit corporis, quae illi fit anima discedente: propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse voluit propter dispensationem testamenti novi, ubi secunda mors apertissime declaratur; ut prius ista mors prima, quae communis est omnibus, proderetur ex illo venisse peccato, quod in uno commune factum est omnibus; mors vero secunda non utique communis est omnibus propter eos, "qui secundum propositum vocati sunt, quos ante praescivit et praedestinavit, sicut ait apostolus, conformes imagines filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus," quos a secunda morte per Mediatorem Dei gratia liberavit.
In corpore ergo animali primum hominem factum sic apostolus loquitur. Volens enim ab spiritali, quod in resurrectione futurum est, hoc quod nunc est animale discernere: "Seminatur", inquit, "in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale."
Deinde ut hoc probaret: "Si est", inquit, "corpus animale, est et spiritale." Et ut quid esset animale corpus ostenderet: "Sic", inquit, < et > "scriptum est: Factus est primus homo in animam viventem." Isto igitur modo voluit ostendere quid sit corpus animale, quamvis scriptura non dixerit de homine primo, qui est appellatus Adam, quando illi anima flatu Dei creata est: Et factus est homo in corpore animali; sed: "Factus est homo in animam viventem." In eo ergo quod scriptum est: "Factus est primus homo in animam viventem," voluit apostolus intellegi corpus hominis animale.
7 Spiritale autem quem ad modum intellegendum esset, ostendit addendo: "Novissimus Adam in spiritum vivificantem," procul dubio Christum significans, qui iam ex mortuis ita resurrexit, ut mori deinceps omnino non possit. Denique sequitur et dicit: "Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale." Ubi multo apertius declaravit se animale corpus insinuasse in eo quod scriptum est factum esse primum hominem in animam viventem, spiritale autem in eo quod ait: "Novissimus Adam in spiritum vivificantem." Prius est enim animale corpus, quale habuit primus Adam, quamvis non moriturum, nisi peccasset; quale nunc habemus et nos, hactenus eius mutata vitiataque natura, quatenus in illo, postea quam peccavit, effectum est, unde haberet iam moriendi necessitatem (tale pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est, non quidem necessitate, sed potestate); postea vero spiritale, quale iam praecessit in Christo tamquam in capite nostro, secuturum est autem in membris eius ultima resurrectione mortuorum.
Adiungit deinde apostolus duorum istorum hominum evidentissimam differentiam dicens: "Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo modo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius, qui de caelo est." Hoc apostolus ita posuit, ut nunc quidem in nobis secundum sacramentum regenerationis fiat, sicut alibi dicit: "Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis;" re autem ipsa tunc perficietur, cum et in nobis, quod est animale nascendo, spiritale factum fuerit resurgendo.
8 Ut enim eius itidem verbis utar: "Spe salvi facti sumus." Induimus autem imaginem terreni hominis propagatione praevaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio; sed induemus imaginem caelestis hominis gratia indulgentiae vitaeque perpetuae, quod nobis praestat regeneratio, non nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum; quem caelestem hominem vult intellegi, quia de caelo venit, ut terrenae mortalitatis corpore vestiretur, quod caelesti inmortalitate vestiret.
9 Caelestes vero ideo appellat et alios, quia fiunt per gratiam membra eius, ut cum illis sit unus Christus, velut caput et corpus. Hoc in eadem epistula evidentius ita ponit: "Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur;" iam utique in corpore spiritali quod erit in spiritum vivificantem; non quia omnes, qui in Adam moriuntur, membra erunt Christi (ex illis enim multo plures secunda in aeternum morte plectentur); sed ideo dictum est omnes atque omnes, quia, sicut nemo corpore animali nisi in Adam moritur, ita nemo corpore spiritali nisi in Christo vivificatur. Proinde nequaquam putandum est nos in resurrectione tale corpus habituros, quale habuit homo primus ante peccatum; nec illud, quod dictum est: "Qualis terrenus, tales et terreni," secundum id intellegendum, quod factum est admissione peccati.
10 Non enim existimandum est eum prius, quam peccasset, spiritale corpus habuisse et peccati merito in animale mutatum. Ut enim hoc putetur, parum adtenduntur tanti verba doctoris, qui ait: "Si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem." Numquid hoc post peccatum factum est, cum sit ista hominis prima conditio, de qua beatissimus Paulus ad corpus animale monstrandum hoc testimonium legis adsumpsit?



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XXII <<<     >>> XXIV
monumenta.ch > Augustinus > 23